Numbers
Chapter 30
- 1
Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
- 2
Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus :
- 3
Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
- 4
Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
- 5
quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
- 6
Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
- 7
Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
- 8
quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
- 9
Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
- 10
Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
- 11
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
- 12
si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
- 13
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
- 14
Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
- 15
Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
- 16
Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
- 17
Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.