Leviticus
Caput I
- I
Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
- II
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
- III
si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
- IV
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
- V
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
- VI
detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
- VII
Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
- VIII
et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,
- IX
intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
- X
Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
- XI
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
- XII
dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
- XIII
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
- XIV
Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
- XV
offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
- XVI
vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
- XVII
confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.