Liber Deuteronomii

Deuteronomii

Caput I

  1. I

    Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :

  2. II

    undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.

  3. III

    Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,

  4. IV

    postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,

  5. V

    trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere :

  6. VI

    Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :

  7. VII

    revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.

  8. VIII

    En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.

  9. IX

    Dixique vobis illo in tempore :

  10. X

    Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.

  11. XI

    (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)

  12. XII

    Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

  13. XIII

    Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

  14. XIV

    Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.

  15. XV

    Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.

  16. XVI

    Præcepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.

  17. XVII

    Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

  18. XVIII

    Præcepique omnia quæ facere deberetis.

  19. XIX

    Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,

  20. XX

    dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :

  21. XXI

    vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.

  22. XXII

    Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.

  23. XXIII

    Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.

  24. XXIV

    Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,

  25. XXV

    sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

  26. XXVI

    Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,

  27. XXVII

    murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.

  28. XXVIII

    Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ : filios Enacim vidimus ibi.

  29. XXIX

    Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :

  30. XXX

    Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.

  31. XXXI

    Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.

  32. XXXII

    Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,

  33. XXXIII

    qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.

  34. XXXIV

    Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :

  35. XXXV

    Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,

  36. XXXVI

    præter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.

  37. XXXVII

    Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :

  38. XXXVIII

    sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.

  39. XXXIX

    Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.

  40. XL

    Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

  41. XLI

    Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,

  42. XLII

    ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.

  43. XLIII

    Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.

  44. XLIV

    Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.

  45. XLV

    Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.

  46. XLVI

    Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.