Lucam

Caput XIX

  1. I

    Et ingressus perambulabat Jericho.

  2. II

    Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :

  3. III

    et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.

  4. IV

    Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.

  5. V

    Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.

  6. VI

    Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

  7. VII

    Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

  8. VIII

    Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

  9. IX

    Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.

  10. X

    Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

  11. XI

    Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

  12. XII

    Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

  13. XIII

    Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

  14. XIV

    Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

  15. XV

    Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

  16. XVI

    Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

  17. XVII

    Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

  18. XVIII

    Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

  19. XIX

    Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

  20. XX

    Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

  21. XXI

    timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

  22. XXII

    Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

  23. XXIII

    et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

  24. XXIV

    Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

  25. XXV

    Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

  26. XXVI

    Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

  27. XXVII

    Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.

  28. XXVIII

    Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

  29. XXIX

    Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

  30. XXX

    dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

  31. XXXI

    Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

  32. XXXII

    Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

  33. XXXIII

    Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

  34. XXXIV

    At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

  35. XXXV

    Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

  36. XXXVI

    Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

  37. XXXVII

    et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

  38. XXXVIII

    dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.

  39. XXXIX

    Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

  40. XL

    Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

  41. XLI

    Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

  42. XLII

    Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

  43. XLIII

    Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :

  44. XLIV

    et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

  45. XLV

    Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

  46. XLVI

    dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

  47. XLVII

    Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere :

  48. XLVIII

    et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.