Ioannem
Caput I
- I
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
- II
Hoc erat in principio apud Deum.
- III
Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
- IV
In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
- V
et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
- VI
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
- VII
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
- VIII
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
- IX
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
- X
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
- XI
In propria venit, et sui eum non receperunt.
- XII
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
- XIII
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
- XIV
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
- XV
Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
- XVI
Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
- XVII
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
- XVIII
Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
- XIX
Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
- XX
Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
- XXI
Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
- XXII
Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
- XXIII
Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
- XXIV
Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
- XXV
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
- XXVI
Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
- XXVII
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
- XXVIII
Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
- XXIX
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
- XXX
Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
- XXXI
et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
- XXXII
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
- XXXIII
Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
- XXXIV
Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
- XXXV
Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
- XXXVI
Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
- XXXVII
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
- XXXVIII
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
- XXXIX
Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
- XL
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
- XLI
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
- XLII
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
- XLIII
In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
- XLIV
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
- XLV
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
- XLVI
Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
- XLVII
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
- XLVIII
Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.
- XLIX
Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
- L
Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
- LI
Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.