Evangelium secundum Marcum

Marcum

Caput I

  1. I

    Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

  2. II

    Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

  3. III

    Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

  4. IV

    Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

  5. V

    Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

  6. VI

    Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

  7. VII

    Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

  8. VIII

    Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

  9. IX

    Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

  10. X

    Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

  11. XI

    Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

  12. XII

    Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

  13. XIII

    Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

  14. XIV

    Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

  15. XV

    et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

  16. XVI

    Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

  17. XVII

    et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

  18. XVIII

    Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

  19. XIX

    Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

  20. XX

    et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

  21. XXI

    Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

  22. XXII

    Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

  23. XXIII

    Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

  24. XXIV

    dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

  25. XXV

    Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

  26. XXVI

    Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

  27. XXVII

    Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

  28. XXVIII

    Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

  29. XXIX

    Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

  30. XXX

    Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

  31. XXXI

    Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

  32. XXXII

    Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

  33. XXXIII

    et erat omnis civitas congregata ad januam.

  34. XXXIV

    Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

  35. XXXV

    Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

  36. XXXVI

    Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

  37. XXXVII

    Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

  38. XXXVIII

    Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

  39. XXXIX

    Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

  40. XL

    Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

  41. XLI

    Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

  42. XLII

    Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

  43. XLIII

    Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

  44. XLIV

    et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

  45. XLV

    At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.