Lucam
Caput XX
- I
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
- II
et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?
- III
Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
- IV
baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?
- V
At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
- VI
Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
- VII
Et responderunt se nescire unde esset.
- VIII
Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
- IX
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.
- X
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
- XI
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
- XII
Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
- XIII
Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
- XIV
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
- XV
Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?
- XVI
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
- XVII
Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?
- XVIII
Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
- XIX
Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
- XX
Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
- XXI
Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
- XXII
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?
- XXIII
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
- XXIV
ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
- XXV
Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
- XXVI
Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
- XXVII
Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
- XXVIII
dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
- XXIX
Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
- XXX
Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
- XXXI
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
- XXXII
Novissime omnium mortua est et mulier.
- XXXIII
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
- XXXIV
Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
- XXXV
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
- XXXVI
neque enim ultra mori poterunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
- XXXVII
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
- XXXVIII
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
- XXXIX
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
- XL
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
- XLI
Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
- XLII
et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
- XLIII
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
- XLIV
David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
- XLV
Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
- XLVI
Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
- XLVII
qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.