Lucam
Caput XVIII
- I
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
- II
dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
- III
Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
- IV
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
- V
tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
- VI
Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
- VII
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
- VIII
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
- IX
Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
- X
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.
- XI
Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
- XII
jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
- XIII
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
- XIV
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
- XV
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
- XVI
Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
- XVII
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
- XVIII
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?
- XIX
Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
- XX
Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
- XXI
Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
- XXII
Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
- XXIII
His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
- XXIV
Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
- XXV
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
- XXVI
Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
- XXVII
Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
- XXVIII
Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
- XXIX
Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
- XXX
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
- XXXI
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :
- XXXII
tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
- XXXIII
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
- XXXIV
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
- XXXV
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
- XXXVI
Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
- XXXVII
Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
- XXXVIII
Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
- XXXIX
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
- XL
Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
- XLI
dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
- XLII
Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
- XLIII
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.