Isaiæ
Caput XXV
- I
Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
- II
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.
- III
Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :
- IV
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
- V
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
- VI
Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
- VII
Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
- VIII
Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.
- IX
Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
- X
Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
- XI
Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
- XII
Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.