Jeremy
Chapter 1
- 1
Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
- 2
Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
- 3
Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
- 4
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
- 5
Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
- 6
Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
- 7
Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
- 8
Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
- 9
Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo :
- 10
ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
- 11
Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Virgam vigilantem ego video.
- 12
Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
- 13
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ? Et dixi : Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
- 14
Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ :
- 15
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda :
- 16
et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
- 17
Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
- 18
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ.
- 19
Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.