Liber Ecclesiasticus

Ecclesiasticus

Caput I

  1. I

    Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum.

  2. II

    Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ?

  3. III

    sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?

  4. IV

    Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.

  5. V

    Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.

  6. VI

    Radix sapientiæ cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ?

  7. VII

    disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?

  8. VIII

    Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.

  9. IX

    Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est :

  10. X

    et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.

  11. XI

    Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.

  12. XII

    Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.

  13. XIII

    Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.

  14. XIV

    Dilectio Dei honorabilis sapientia :

  15. XV

    quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

  16. XVI

    Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.

  17. XVII

    Timor Domini scientiæ religiositas :

  18. XVIII

    religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit.

  19. XIX

    Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.

  20. XX

    Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

  21. XXI

    Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.

  22. XXII

    Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum :

  23. XXIII

    et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.

  24. XXIV

    Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.

  25. XXV

    Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.

  26. XXVI

    In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.

  27. XXVII

    Timor Domini expellit peccatum :

  28. XXVIII

    nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.

  29. XXIX

    Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.

  30. XXX

    Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

  31. XXXI

    In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :

  32. XXXII

    execratio autem peccatori cultura Dei.

  33. XXXIII

    Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.

  34. XXXIV

    Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi,

  35. XXXV

    fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.

  36. XXXVI

    Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.

  37. XXXVII

    Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.

  38. XXXVIII

    Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem :

  39. XXXIX

    et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te :

  40. XL

    quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.