Isaie
Chapter 26
- 1
In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
- 2
Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
- 3
Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
- 4
Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
- 5
Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
- 6
Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
- 7
Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
- 8
Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
- 9
Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
- 10
Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
- 11
Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
- 12
Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
- 13
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
- 14
Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
- 15
Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.
- 16
Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
- 17
Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
- 18
Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
- 19
Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
- 20
Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
- 21
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.