Isaiæ
Caput XXIV
- I
Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
- II
Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
- III
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
- IV
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
- V
Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
- VI
Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
- VII
Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;
- VIII
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
- IX
Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
- X
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
- XI
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
- XII
Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
- XIII
Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
- XIV
Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
- XV
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
- XVI
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
- XVII
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
- XVIII
Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
- XIX
Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
- XX
agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
- XXI
Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;
- XXII
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
- XXIII
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.