Isaiæ
Caput II
- I
Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
- II
Et erit in novissimis diebus : præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
- III
et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
- IV
Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium.
- V
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
- VI
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
- VII
Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
- VIII
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
- IX
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
- X
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
- XI
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
- XII
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
- XIII
et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
- XIV
et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
- XV
et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
- XVI
et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
- XVII
et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;
- XVIII
et idola penitus conterentur ;
- XIX
et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
- XX
In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
- XXI
Et ingredietur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
- XXII
Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.