Liber Isaiæ

Isaiæ

Caput I

  1. I

    Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

  2. II

    Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.

  3. III

    Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

  4. IV

    Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.

  5. V

    Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? omne caput languidum, et omne cor mœrens.

  6. VI

    A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

  7. VII

    Terra vestra deserta ; civitates vestræ succensæ igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

  8. VIII

    Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.

  9. IX

    Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

  10. X

    Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.

  11. XI

    Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.

  12. XII

    Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?

  13. XIII

    Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.

  14. XIV

    Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.

  15. XV

    Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

  16. XVI

    Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,

  17. XVII

    discite benefacere ; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

  18. XVIII

    Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

  19. XIX

    Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis.

  20. XX

    Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

  21. XXI

    Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

  22. XXII

    Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.

  23. XXIII

    Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

  24. XXIV

    Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

  25. XXV

    Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

  26. XXVI

    Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

  27. XXVII

    Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.

  28. XXVIII

    Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

  29. XXIX

    Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,

  30. XXX

    cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.

  31. XXXI

    Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.