Isaiæ
Caput III
- I
Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ;
- II
fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
- III
principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
- IV
Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
- V
et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
- VI
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
- VII
Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
- VIII
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
- IX
Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
- X
Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
- XI
Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
- XII
Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
- XIII
Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
- XIV
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
- XV
Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.
- XVI
Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
- XVII
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
- XVIII
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
- XIX
et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
- XX
et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
- XXI
et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
- XXII
et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
- XXIII
et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
- XXIV
Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
- XXV
Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
- XXVI
Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.