Sapientiæ
Caput IV
- I
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
- II
Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
- III
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
- IV
Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
- V
Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
- VI
Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
- VII
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ;
- VIII
senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
- IX
et ætas senectutis vita immaculata.
- X
Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
- XI
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
- XII
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
- XIII
Consummatus in brevi, explevit tempora multa ;
- XIV
placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,
- XV
quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
- XVI
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
- XVII
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
- XVIII
Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit.
- XIX
Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum : quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
- XX
Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.