Sapientiæ
Caput V
- I
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
- II
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;
- III
dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
- IV
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;
- V
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
- VI
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
- VII
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus.
- VIII
Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
- IX
Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
- X
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
- XI
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
- XII
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :
- XIII
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
- XIV
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :
- XV
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
- XVI
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
- XVII
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
- XVIII
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
- XIX
Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;
- XX
sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
- XXI
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
- XXII
Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
- XXIII
Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
- XXIV
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.