Sapientiæ
Caput III
- I
Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
- II
Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
- III
et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace :
- IV
etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
- V
In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
- VI
Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
- VII
Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
- VIII
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
- IX
Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
- X
Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
- XI
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
- XII
Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
- XIII
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;
- XIV
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
- XV
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
- XVI
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
- XVII
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum :
- XVIII
et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
- XIX
Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.