ad Titum
Caput III
- I
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
- II
neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
- III
Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
- IV
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
- V
non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
- VI
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
- VII
ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
- VIII
Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
- IX
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
- X
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
- XI
sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
- XII
Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
- XIII
Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
- XIV
Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
- XV
Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.