II ad Timotheum
Caput I
- I
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
- II
Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
- III
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
- IV
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
- V
recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
- VI
Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
- VII
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
- VIII
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
- IX
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
- X
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
- XI
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
- XII
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
- XIII
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
- XIV
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
- XV
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
- XVI
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
- XVII
sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
- XVIII
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.