ad Titum

Caput II

  1. I

    Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :

  2. II

    senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :

  3. III

    anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :

  4. IV

    ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,

  5. V

    prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

  6. VI

    Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.

  7. VII

    In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,

  8. VIII

    verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

  9. IX

    Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,

  10. X

    non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

  11. XI

    Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,

  12. XII

    erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,

  13. XIII

    exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :

  14. XIV

    qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

  15. XV

    Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.