ad Philemonem
Caput I
- I
Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
- II
et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
- III
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- IV
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
- V
audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
- VI
ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
- VII
Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
- VIII
Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
- IX
propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
- X
obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
- XI
qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
- XII
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
- XIII
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
- XIV
sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
- XV
Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
- XVI
jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
- XVII
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
- XVIII
si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
- XIX
Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
- XX
ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
- XXI
Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
- XXII
Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
- XXIII
Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
- XXIV
Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
- XXV
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.