ad Romanos
Caput VII
- I
An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
- II
Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
- III
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
- IV
Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
- V
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
- VI
Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
- VII
Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
- VIII
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
- IX
Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
- X
Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
- XI
Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
- XII
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
- XIII
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
- XIV
Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
- XV
Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
- XVI
Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
- XVII
Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
- XVIII
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
- XIX
Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
- XX
Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
- XXI
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
- XXII
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
- XXIII
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
- XXIV
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
- XXV
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.