ad Romanos
Caput VIII
- I
Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
- II
Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
- III
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
- IV
ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
- V
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
- VI
Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
- VII
quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
- VIII
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
- IX
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
- X
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
- XI
Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
- XII
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
- XIII
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
- XIV
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
- XV
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
- XVI
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
- XVII
Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
- XVIII
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
- XIX
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
- XX
Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
- XXI
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
- XXII
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
- XXIII
Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
- XXIV
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
- XXV
Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
- XXVI
Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
- XXVII
Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
- XXVIII
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
- XXIX
Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
- XXX
Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
- XXXI
Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?
- XXXII
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
- XXXIII
Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,
- XXXIV
quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
- XXXV
Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?
- XXXVI
(Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.)
- XXXVII
Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
- XXXVIII
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
- XXXIX
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.