I ad Corinthios
Caput I
- I
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
- II
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
- III
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- IV
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
- V
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
- VI
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
- VII
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
- VIII
qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
- IX
Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
- X
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
- XI
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
- XII
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
- XIII
Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
- XIV
Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
- XV
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
- XVI
Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
- XVII
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
- XVIII
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
- XIX
Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
- XX
Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
- XXI
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
- XXII
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
- XXIII
nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
- XXIV
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
- XXV
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
- XXVI
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
- XXVII
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
- XXVIII
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
- XXIX
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
- XXX
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
- XXXI
ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.