ad Romanos

Caput XI

  1. I

    Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :

  2. II

    non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :

  3. III

    Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.

  4. IV

    Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.

  5. V

    Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.

  6. VI

    Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.

  7. VII

    Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :

  8. VIII

    sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.

  9. IX

    Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.

  10. X

    Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.

  11. XI

    Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.

  12. XII

    Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?

  13. XIII

    Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,

  14. XIV

    si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.

  15. XV

    Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?

  16. XVI

    Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.

  17. XVII

    Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,

  18. XVIII

    noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.

  19. XIX

    Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.

  20. XX

    Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.

  21. XXI

    Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.

  22. XXII

    Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

  23. XXIII

    Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.

  24. XXIV

    Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?

  25. XXV

    Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,

  26. XXVI

    et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

  27. XXVII

    Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.

  28. XXVIII

    Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.

  29. XXIX

    Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

  30. XXX

    Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :

  31. XXXI

    ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.

  32. XXXII

    Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

  33. XXXIII

    O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !

  34. XXXIV

    Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?

  35. XXXV

    aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?

  36. XXXVI

    Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.