ad Romanos
Caput XII
- I
Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
- II
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
- III
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
- IV
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
- V
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
- VI
Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
- VII
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
- VIII
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
- IX
Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
- X
caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
- XI
sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
- XII
spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
- XIII
necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
- XIV
Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
- XV
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
- XVI
idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
- XVII
nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
- XVIII
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
- XIX
non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
- XX
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
- XXI
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.