Psalmorum
Psalmus XXIV
- I
In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :
- II
Deus meus, in te confido ; non erubescam.
- III
Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
- IV
Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
- V
Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
- VI
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
- VII
Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
- VIII
Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
- IX
Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
- X
Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
- XI
Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
- XII
Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
- XIII
Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
- XIV
Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
- XV
Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
- XVI
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
- XVII
Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
- XVIII
Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
- XIX
Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
- XX
Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
- XXI
Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
- XXII
Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.