Proverbiorum
Caput I
- I
Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
- II
ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
- III
ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
- IV
ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
- V
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
- VI
Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
- VII
Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
- VIII
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :
- IX
ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
- X
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
- XI
Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
- XII
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
- XIII
omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
- XIV
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
- XV
fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
- XVI
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
- XVII
Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
- XVIII
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
- XIX
Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.
- XX
Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :
- XXI
in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
- XXII
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
- XXIII
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
- XXIV
Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
- XXV
despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
- XXVI
Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
- XXVII
Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
- XXVIII
tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
- XXIX
eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
- XXX
nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
- XXXI
Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
- XXXII
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
- XXXIII
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.