Psalmorum
Psalmus CXIII
- I
Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
- II
facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
- III
Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
- IV
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
- V
Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
- VI
montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
- VII
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
- VIII
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
- IX
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
- X
super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
- XI
Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
- XII
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- XIII
Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- XIV
Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
- XV
Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
- XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- XVII
Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- XVIII
Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- XIX
Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- XX
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
- XXI
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
- XXII
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
- XXIII
Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
- XXIV
Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
- XXV
Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
- XXVI
sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.