Psalmorum

Psalmus CI

  1. I

    Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

  2. II

    Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

  3. III

    Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

  4. IV

    Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

  5. V

    Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

  6. VI

    A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

  7. VII

    Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

  8. VIII

    Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

  9. IX

    Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :

  10. X

    quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

  11. XI

    a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.

  12. XII

    Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

  13. XIII

    Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

  14. XIV

    Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :

  15. XV

    quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

  16. XVI

    Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :

  17. XVII

    quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

  18. XVIII

    Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

  19. XIX

    Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

  20. XX

    Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :

  21. XXI

    ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :

  22. XXII

    ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :

  23. XXIII

    in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

  24. XXIV

    Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :

  25. XXV

    ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

  26. XXVI

    Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.

  27. XXVII

    Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

  28. XXVIII

    tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

  29. XXIX

    Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.