Psalms
Chapter 102
- 1
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
- 2
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
- 3
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
- 4
qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
- 5
qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
- 6
faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
- 7
Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
- 8
Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
- 9
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
- 10
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
- 11
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
- 12
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
- 13
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
- 14
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
- 15
Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
- 16
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
- 17
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
- 18
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
- 19
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
- 20
Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
- 21
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
- 22
Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.