Proverbiorum
Caput XXX
- I
Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
- II
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
- III
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
- IV
Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
- V
Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
- VI
Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
- VII
Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
- VIII
vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
- IX
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
- X
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
- XI
Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;
- XII
generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
- XIII
generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
- XIV
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
- XV
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
- XVI
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
- XVII
Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
- XVIII
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
- XIX
viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
- XX
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
- XXI
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
- XXII
per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
- XXIII
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
- XXIV
Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
- XXV
formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;
- XXVI
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
- XXVII
regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
- XXVIII
stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
- XXIX
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
- XXX
leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
- XXXI
gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
- XXXII
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
- XXXIII
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.