Ecclesiastes
Caput I
- I
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
- II
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
- III
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?
- IV
Generatio præterit, et generatio advenit ; terra autem in æternum stat.
- V
Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
- VI
gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
- VII
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
- VIII
Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
- IX
Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
- X
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
- XI
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
- XII
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
- XIII
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
- XIV
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
- XV
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
- XVI
Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
- XVII
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
- XVIII
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.