Proverbiorum
Caput XXI
- I
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
- II
Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
- III
Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
- IV
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
- V
Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.
- VI
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
- VII
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
- VIII
Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
- IX
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
- X
Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
- XI
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
- XII
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
- XIII
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
- XIV
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
- XV
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
- XVI
Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
- XVII
Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
- XVIII
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
- XIX
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
- XX
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
- XXI
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
- XXII
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
- XXIII
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
- XXIV
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
- XXV
Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
- XXVI
Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
- XXVII
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
- XXVIII
Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
- XXIX
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
- XXX
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
- XXXI
Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.