Proverbiorum
Caput II
- I
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
- II
ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
- III
Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
- IV
si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
- V
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
- VI
quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
- VII
Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
- VIII
servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
- IX
Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.
- X
Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,
- XI
consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
- XII
ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
- XIII
qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
- XIV
qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
- XV
quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
- XVI
Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,
- XVII
et relinquit ducem pubertatis suæ,
- XVIII
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
- XIX
Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
- XX
Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
- XXI
qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
- XXII
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.