Proverbiorum
Caput III
- I
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :
- II
longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
- III
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
- IV
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
- V
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
- VI
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
- VII
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
- VIII
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
- IX
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
- X
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
- XI
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
- XII
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
- XIII
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
- XIV
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
- XV
Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
- XVI
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
- XVII
Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
- XVIII
Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
- XIX
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.
- XX
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
- XXI
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
- XXII
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
- XXIII
Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
- XXIV
Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
- XXV
Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
- XXVI
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
- XXVII
Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
- XXVIII
Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
- XXIX
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
- XXX
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
- XXXI
Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
- XXXII
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
- XXXIII
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
- XXXIV
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
- XXXV
Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.