Proverbiorum
Caput XIX
- I
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
- II
Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
- III
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
- IV
Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
- V
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
- VI
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
- VII
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
- VIII
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
- IX
Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
- X
Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
- XI
Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
- XII
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
- XIII
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
- XIV
Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
- XV
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
- XVI
Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
- XVII
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
- XVIII
Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
- XIX
Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
- XX
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
- XXI
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
- XXII
Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
- XXIII
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
- XXIV
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
- XXV
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
- XXVI
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
- XXVII
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
- XXVIII
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
- XXIX
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.