Proverbs
Chapter 18
- 1
Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
- 2
Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
- 3
Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
- 4
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
- 5
Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
- 6
Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
- 7
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
- 8
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.
- 9
Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
- 10
Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
- 11
Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
- 12
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
- 13
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
- 14
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
- 15
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
- 16
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
- 17
Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
- 18
Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
- 19
Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
- 20
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
- 21
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
- 22
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
- 23
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
- 24
Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.