Proverbiorum
Caput XVII
- I
Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
- II
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
- III
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
- IV
Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
- V
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
- VI
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
- VII
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
- VIII
Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
- IX
Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
- X
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
- XI
Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
- XII
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
- XIII
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
- XIV
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
- XV
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
- XVI
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
- XVII
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
- XVIII
Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
- XIX
Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
- XX
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
- XXI
Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
- XXII
Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
- XXIII
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
- XXIV
In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
- XXV
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
- XXVI
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
- XXVII
Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
- XXVIII
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.