Proverbiorum

Caput XVI

  1. I

    Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

  2. II

    Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.

  3. III

    Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

  4. IV

    Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.

  5. V

    Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

  6. VI

    Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

  7. VII

    Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

  8. VIII

    Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.

  9. IX

    Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

  10. X

    Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.

  11. XI

    Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

  12. XII

    Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

  13. XIII

    Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.

  14. XIV

    Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

  15. XV

    In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.

  16. XVI

    Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

  17. XVII

    Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.

  18. XVIII

    Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

  19. XIX

    Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.

  20. XX

    Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

  21. XXI

    Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

  22. XXII

    Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.

  23. XXIII

    Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

  24. XXIV

    Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.

  25. XXV

    Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

  26. XXVI

    Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

  27. XXVII

    Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

  28. XXVIII

    Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

  29. XXIX

    Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

  30. XXX

    Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

  31. XXXI

    Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

  32. XXXII

    Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

  33. XXXIII

    Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.