Numeri

Caput VII

  1. I

    Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :

  2. II

    obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,

  3. III

    munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

  4. IV

    Ait autem Dominus ad Moysen :

  5. V

    Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

  6. VI

    Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

  7. VII

    Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

  8. VIII

    Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

  9. IX

    Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

  10. X

    Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

  11. XI

    Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

  12. XII

    Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

  13. XIII

    fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  14. XIV

    mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :

  15. XV

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  16. XVI

    hircumque pro peccato :

  17. XVII

    et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

  18. XVIII

    Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

  19. XIX

    acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  20. XX

    mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :

  21. XXI

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  22. XXII

    hircumque pro peccato :

  23. XXIII

    et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.

  24. XXIV

    Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

  25. XXV

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  26. XXVI

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  27. XXVII

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  28. XXVIII

    hircumque pro peccato :

  29. XXIX

    et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.

  30. XXX

    Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

  31. XXXI

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  32. XXXII

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  33. XXXIII

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  34. XXXIV

    hircumque pro peccato :

  35. XXXV

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

  36. XXXVI

    Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

  37. XXXVII

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  38. XXXVIII

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  39. XXXIX

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  40. XL

    hircumque pro peccato :

  41. XLI

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

  42. XLII

    Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

  43. XLIII

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  44. XLIV

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  45. XLV

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  46. XLVI

    hircumque pro peccato :

  47. XLVII

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.

  48. XLVIII

    Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

  49. XLIX

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  50. L

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  51. LI

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  52. LII

    hircumque pro peccato :

  53. LIII

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

  54. LIV

    Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

  55. LV

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  56. LVI

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  57. LVII

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  58. LVIII

    hircumque pro peccato :

  59. LIX

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.

  60. LX

    Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

  61. LXI

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  62. LXII

    et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  63. LXIII

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  64. LXIV

    hircumque pro peccato :

  65. LXV

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

  66. LXVI

    Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,

  67. LXVII

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  68. LXVIII

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  69. LXIX

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  70. LXX

    hircumque pro peccato :

  71. LXXI

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.

  72. LXXII

    Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,

  73. LXXIII

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

  74. LXXIV

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  75. LXXV

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  76. LXXVI

    hircumque pro peccato :

  77. LXXVII

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.

  78. LXXVIII

    Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,

  79. LXXIX

    obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificium :

  80. LXXX

    mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

  81. LXXXI

    bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

  82. LXXXII

    hircumque pro peccato :

  83. LXXXIII

    et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.

  84. LXXXIV

    Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :

  85. LXXXV

    ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :

  86. LXXXVI

    mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :

  87. LXXXVII

    boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.

  88. LXXXVIII

    In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

  89. LXXXIX

    Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.