Numeri

Caput VI

  1. I

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  2. II

    Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

  3. III

    a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

  4. IV

    cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

  5. V

    Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

  6. VI

    Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

  7. VII

    nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

  8. VIII

    Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

  9. IX

    Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

  10. X

    In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

  11. XI

    Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

  12. XII

    et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

  13. XIII

    Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

  14. XIV

    et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

  15. XV

    canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

  16. XVI

    quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

  17. XVII

    Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

  18. XVIII

    Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

  19. XIX

    et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

  20. XX

    Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

  21. XXI

    Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

  22. XXII

    Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

  23. XXIII

    Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

  24. XXIV

    Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

  25. XXV

    Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

  26. XXVI

    Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

  27. XXVII

    Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.