Numeri

Caput XXXII

  1. I

    Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

  2. II

    venerunt ad Moysen, et ad Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :

  3. III

    Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

  4. IV

    terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,

  5. V

    precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.

  6. VI

    Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?

  7. VII

    cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?

  8. VIII

    Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?

  9. IX

    cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.

  10. X

    Qui iratus juravit, dicens :

  11. XI

    Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,

  12. XII

    præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.

  13. XIII

    Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.

  14. XIV

    Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.

  15. XV

    Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.

  16. XVI

    At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :

  17. XVII

    nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.

  18. XVIII

    Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam :

  19. XIX

    nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

  20. XX

    Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :

  21. XXI

    et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

  22. XXII

    et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

  23. XXIII

    Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

  24. XXIV

    Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.

  25. XXV

    Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.

  26. XXVI

    Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :

  27. XXVII

    nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

  28. XXVIII

    Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :

  29. XXIX

    Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

  30. XXX

    Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.

  31. XXXI

    Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :

  32. XXXII

    ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

  33. XXXIII

    Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

  34. XXXIV

    Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,

  35. XXXV

    et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

  36. XXXVI

    et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

  37. XXXVII

    Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,

  38. XXXVIII

    et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

  39. XXXIX

    Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.

  40. XL

    Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

  41. XLI

    Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.

  42. XLII

    Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.