Numeri
Caput XXVII
- I
Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
- II
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :
- III
Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
- IV
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
- V
Qui dixit ad eum :
- VI
Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
- VII
Ad filios autem Israël loqueris hæc :
- VIII
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
- IX
Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
- X
Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
- XI
Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
- XII
Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
- XIII
Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
- XIV
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
- XV
Cui respondit Moyses :
- XVI
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
- XVII
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
- XVIII
Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
- XIX
Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
- XX
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
- XXI
Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
- XXII
Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
- XXIII
Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.