Numeri
Caput XVII
- I
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
- II
Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
- III
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
- IV
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
- V
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
- VI
Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
- VII
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
- VIII
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
- IX
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
- X
Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
- XI
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
- XII
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
- XIII
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?