Numeri
Caput XVI
- I
Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
- II
surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
- III
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?
- IV
Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :
- V
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.
- VI
Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :
- VII
et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.
- VIII
Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :
- IX
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
- X
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
- XI
et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?
- XII
Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.
- XIII
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?
- XIV
Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.
- XV
Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
- XVI
Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
- XVII
Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.
- XVIII
Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
- XIX
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
- XX
Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :
- XXI
Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
- XXII
Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?
- XXIII
Et ait Dominus ad Moysen :
- XXIV
Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
- XXV
Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,
- XXVI
dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
- XXVII
Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
- XXVIII
Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :
- XXIX
si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :
- XXX
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
- XXXI
Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :
- XXXII
et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
- XXXIII
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
- XXXIV
At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.
- XXXV
Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
- XXXVI
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
- XXXVII
Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
- XXXVIII
in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
- XXXIX
Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
- XL
ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
- XLI
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
- XLII
Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
- XLIII
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
- XLIV
Dixitque Dominus ad Moysen :
- XLV
Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
- XLVI
dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
- XLVII
Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
- XLVIII
et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
- XLIX
Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
- L
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.