Matthæum
Caput V
- I
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
- II
et aperiens os suum docebat eos dicens :
- III
Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
- IV
Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
- V
Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
- VI
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
- VII
Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
- VIII
Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
- IX
Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
- X
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
- XI
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
- XII
gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
- XIII
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
- XIV
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
- XV
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
- XVI
Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
- XVII
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
- XVIII
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
- XIX
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
- XX
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
- XXI
Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
- XXII
Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
- XXIII
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
- XXIV
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
- XXV
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
- XXVI
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
- XXVII
Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
- XXVIII
Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
- XXIX
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
- XXX
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
- XXXI
Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
- XXXII
Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
- XXXIII
Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
- XXXIV
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
- XXXV
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
- XXXVI
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
- XXXVII
Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
- XXXVIII
Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
- XXXIX
Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
- XL
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
- XLI
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
- XLII
Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
- XLIII
Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
- XLIV
Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
- XLV
ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
- XLVI
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
- XLVII
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
- XLVIII
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.