Matthæum
Caput IV
- I
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
- II
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
- III
Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
- IV
Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
- V
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
- VI
et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
- VII
Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
- VIII
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
- IX
et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
- X
Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
- XI
Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
- XII
Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :
- XIII
et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
- XIV
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
- XV
Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :
- XVI
populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
- XVII
Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
- XVIII
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
- XIX
et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
- XX
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
- XXI
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
- XXII
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
- XXIII
Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
- XXIV
Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
- XXV
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.